|
Nav4All Worldwide Mobile Phone Navigation and Tracking & Tracing HAPPY USERS
Netzwelt.de |
CONTACT | PREME |
USUS PERITUS |
NUNTIA
PHONES | GPRS |
DECLARATIO REI PRIVATAE
|
STIPULATIONES ET CONDICIONES | TERMS OF DELIVERY | ABOUT US
© 2008 Nav4All B.V. All rights reserved. | www.nav4all.com
Praedicatio actorum diurnorum
Advena rationes navigandi constitutas provocat
In praesens tempus, omnino sine pretio...
Mercatus artium navigandi perpetuo commutantur. Primum, carae rationes quae in computatore iam sunt eae consequendae factae sunt, dein TomTom Batavicum in mercatum machina magis frugi et transportabile inrupit.
TomTom apud magnum mercatum conlocatorum gratum celerrime factum est. Eo in mercatum inducto, aestimatio societatis ad caela surrexit.
Nunc autem non solum TomTom, in collybo citatum, sed etiam omnia genera aliorum qui alias rationes navigandi praebent, de ratione navigandi a Nav4All, quae multo melior est, magis frugi atque in praesens tempus etiam gratuita, admirantur: Nav4All.
Telephono mobili utens ut navigetur
Ad hoc tempus, consilium Nav4All simplex fuit et ignotum: nullis est opus ferramentis nisi telephono mobili et receptore GPS.
Ipsa simplicitas est ratio. Qui utitur finem itineris telephono mobili suo deligit. Deinde, telephonum mobile computatorem principem vocat, quae iter brevissimo tempore decernit ut ad telephonum mobile mittat. Peregrinator tum via propitia eius ire potest.
Navigatori moderno opus modo est telephono mobili et receptore GPS, quae in toto non pluris ponderis quam V unciae est.
Restat autem ut ratio nova melioris simplicitatis sit: iter non plenis tabulis geographicis describitur, at sagitta simplex porro demonstrat, licet dextrorsus verti et in via multarum semitarum antea digerere (denuo quod deest multis rationbis). Hemicyclium quod in linea est te viam rotariam transgredi et porro progredi indicat.
Sic praecepta sunt simplicia, ut raedarios distringi non oportet. Eo simpliciora et certiora praecepta, quo meliora sunt visu. Dubitationes autem et haesitationes ullae quas de itinere sequendo habeas ut nix aestate evanescunt quod praecepta quae damus clarissima sunt et facilia consequendi.
Hoc est quare omnia haud necessaria praecepta praetermittuntur. Si exitus est XXX cilometris superior, ratio te certiorem de exitu appropinquante non facit, sed te potius tantum porro aequo animo monstrat...
Pro hominibus qui ostentum spectare non volunt sed qui locutionem malunt, Nav4All LV linguas in et plures quam C voces diversas in toto habet.
Hic quoque idem adhibetur modus. Omnes res certiores haud necessariae omittuntur; ratio ea modo quae pertinent transmitttit. Pura simplicitas.
Nullae impensae, nullae circumscriptiones...
Rationes navigandi bene notissimae ferramentis comparate pretiosis coniunguntur, dum subscriptiones annuae ministeriorum itinerariorum valde sunt carae. Qua de causa regio finita modo agendi utenti saepe datur.
Aemulator novus navigationis constitutae haec vitia non habet, cum plurimi telephonum mobile iam possident. Receptor GPS machina utilis est et facili in promptu, dum merces subscriptionis in praesens tempus ante diem qui est Kalendae Ianuariis anno MMX non pertinent.
Sperantur impensae subscriptionis illo tempore transito fore dilaturae inter $0.50 et non magis quam paucos thaleres per mensem pro ministerio navigationis quod paene omnem per orbem terrarum erit. Praeterea, subscriptio gratuita potest.
De rationum quae nunc sunt renovatione.
Qui TomTom, Wayfinder, Route 66, Activepilot, Co-pilot omnibusque generibus aliarum rationum navigandi utuntur eis rebus quae ratione nova navigationis praebentur facile frui possunt. Ferramenta aliarum rationi novae receptori Bluetooth GPS esse possunt. Mercibus mollibus Nav4All utendis qui rationibus 'veteribus' utuntur non tantum renovationes gratuitas de itineribus, sed verum regionem agendi quae paene omnem per mundum extendit penes se recipiunt.
Non in tabernis venit
Nav4All in tabernis non venit, quae res rationis est particeps, quod nullius est pretii...
Hoc ministerium novum navigationis gratuito de Interreti vel per SMS receptum ab alio utente demi potest.
Hoc solum ab utentibus invicem quaeritur, ut perscribeant, cuius rei telephonum mobile maxima denuo est pars.
Res occulta
Nav4All Batavicum est inceptum. Nemirum, quod Batavi, una gentium pristinarum quae mare navigabant, rem occultam de circulo semper finienti solvere potuerunt. Artem navigationis excoluerunt et quo modo eam ad summam non antea notam perducere sciebant.
Qua re nullo casu evenit ut societates quae res cartographicas eis qui omnibus rationibus navigandi utuntur totum per mundum
praebeant ambae origines suas a Batavia capiant: TeleAtlas et NAVTEQ, haec a societate Batavica Philips condita.
Nav4All officinarum artibus tabularum geographicarum NAVTEQ utitur.