CONTACT |  PREME | USUS PERITUS |  NUNTIA
PHONES | GPRS |  DECLARATIO REI PRIVATAE |  STIPULATIONES ET CONDICIONES | TERMS OF DELIVERY | ABOUT US
© 2008 Nav4All B.V. All rights reserved. | www.nav4all.com

 STIPULATIONES ET CONDICIONES
STIPLATIONES CONDICIONESQUE NAV4ALL UTENDI

INSONANDO IN “AGREE” GLOBULO, STIPULATIONES CONDICIONESQUE DE NAV4ALL QUAE SEQUUNTUR TE ACCIPERE CONFIRMAS:


1. Nav4All auxilium est navigationis quo tibi gratis uti licet ante diem qui est Kalendae Ianuariis anno MMX. Usus tuus Nav4All erit “ut est”, (id est, ut munus implens) neque ulla species fidei infert, partim quod Nav4All datis praebitorum, NAVTEQ quoque, fungitur. Omnino tuum erit periculum cum Nav4All usus eris. Tuis de moribus cum veheris rationem reddes.

2. In hac re agnoscis omnia iura, (omnia quoque iura bonorum mente factorum) de Nav4All proprie in Nav4All B. V. vel praebitoribus eius occupatur.

3. Nav4All B.V. praebitoresque eius ullo per usum rectum vel obliquum Nav4All damno tracto obnoxius non erit neque praebitores eius ullo per usum rectum vel obliquum damno tracto de Nav4All obnoxii erunt. In hac re damnum Nav4All B. V. praebitoribusque eius in omnes causas partium tertiarum quae usui tuo Nav4All accident vel ad usum pertinebunt restituis.

4. Necessitudo tua cum Nav4All proprie ex legibus Bavatorum erit. Omnes causae de te et Nav4All omnibus ullisque institutis iudicialibus haud Batavicis exceptis quae ex legibus regulisque iuridicis regionum, provinciarum, nationum singularum coniunctarumque ad iudicium ad rem attinentem quod potestatem habet in Amsterdam, Batavia proprie referentur. Nav4All B.V. autem sibi ullum apud gentem ius causarum sublevationis in tempus dicendarum reservat.

5. Nav4All continuo recentior fit. Licet Nav4All sine promulgatione priore accommodari aut melius reddi. Semper utere divulgatione recentissima.

6. Hae stipulationes condicionesque utendi lingua Batavica scriptae et multas in linguas translatae sunt. Textus Batavicus valebit si accidat ut translatio cum exemplari non congruat.

DESISTE NAV4ALL IMPONERE NISI STIPULATIONES CONDICIONESQUE UTENDI CONVENIT.